Evangelium Secundum Joannem*

Caput 18: Versus 22

Haec autem.Objicitur, cur non fecerit quod docuit. Debuit non sic respondere, sed alteram maxillam praebere. Sed veraciter et mansuete et juste respondit, et non modo maxillam, sed totum corpus ferienti paravit. Et hinc potius ostendit praecepta patientiae, non ostentatione corporis, sed cordis praeparatione facienda, potest enim quis maxillam visibiliter praebere iratus. Melius ergo respondet vere placatus, et ad ferenda graviora tranquillo animo paratus.
(* Traductions européennes)